|
In illo tempore dixit Dominus ad me,
Excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores, et ascende ad
me in montem; et facies tibi arcam ligneam: et scribam in tabulis
verba quae erant in tabulis prioribus, quas contrivisti; et immittes
eas in arcam. Et feci arcam ex lignis imputribilibus, et excidi duas
tabulas lapideas sicut priores, et ascendi in montem, et duae tabulae
in duabus manibus meis. Et scripsit in tabulis secundum scripturam
priorem decem verba, quae locutus est Dominus ad vos in monte e medio
ignis: et dedit eas Dominus mihi. Non immerito quaeritur quomodo
haec in Deuteronomio dicantur, Moyse recolente ac repetente quae
gesta sunt; cum in Exodo, ubi primum haec dicta et facta narrantur,
ita sit scriptum, Et dixit Dominus ad Moysen, Scribe tibi verba
haec; etenim in verbis his posui Testamentum tibi et Israel. Et
erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta
noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit, et scripsit in
tabulis verba Testamenti, decem verba. Cum ergo in Exodo ipse
Moyses in tabulis decem Legis verba scripsisse narretur, quomodo hic
in Deuteronomio Deus in tabulis eadem verba scripsisse recolitur?
Denique illud quod in Exodo, cum transeunter tractaremus, et quid
nobis in ea differentia visum fuerit litteris mandaremus, cur priores
tabulae, quae contritae sunt, digito Dei scriptae referantur;
secundas autem tamdiu in arca tabernaculoque mansuras, ipse Moyses
scripsisse dicatur: ita per hanc differentiam duo Testamenta
significata esse diximus, ut in Veteri Testamento Lex commendaretur
tanquam opus Dei, ubi homo nihil fecerit, eo quod Lex timore non
posset impleri: quoniam cum vere fit opus legis, charitate ut, non
timore; quae charitas gratia est Testamenti Novi. Ideo in secundis
tabulis homo legitur scripsisse verba Dei, quia homo potest facere
opus Legis per charitatem justitiae, quod non potest per timorem
poenae (Lib. Quaestionum in Exod., quaest. 166).
Nunc ergo cum legitur in Deuteronomio de secundis tabulis ita dictum,
Et excidi duas tabulas lapideas sicut priores, et ascendi in montem,
et duae tabulae in duabus manibus meis. Et scripsit in tabulis
secundum scripturam priorem decem verba: non enim ait, Et scripsi;
sed, scripsit, hoc est, Deus; sicut paulo ante dixerat verba Dei
sibi dicta, Excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores, et
ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam: et scribam in
tabulis verba quae erant in tabulis prioribus: discutienda nascitur
quaestio, quod utrasque tabulas, id est et priores et secundas, Deus
hic legitur scripsisse, non homo. Sed si in ipso quoque Exodo verba
Dei legantur, ubi jubet easdem tabulas secundas excidi a Moyse,
nihil aliud invenitur, quam ipsum Deum se easdem promisisse
scripturum. Nam ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Moysen,
Excide tibi duas tabulas lapideas sicut et priores, et ascende ad me
in montem: et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis
prioribus, quas tu contrivisti. Excepto itaque libro Deuteronomii,
quaestionem istam etiam solus liber Exodi continet, quomodo dixerit
Deus, Et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus;
cum paulo post legatur, Scribe tibi verba haec; etenim in verbis his
posui Testamentum tibi et Israel. Et erat ibi Moyses in conspectu
Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non
manducavit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba
Testamenti, decem verba. Si enim superius quod dictum est. Scribe
tibi verba haec; etenim in verbis his posui Testamentum tibi et
Israel, ad superiora pertinet, quae Deus ita praecipiebat, ut non
in duabus lapideis tabulis scriberentur, sed in illo libro Legis, ubi
multa conscripta sunt; certe illud quod sequitur, Et erat ibi Moyses
in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem
non manducavit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba
Testamenti, decem verba (Exod. XXXIV, 1, 27, 28),
satis manifestat cumdem Moysen in tabulis haec decem verba scripsisse,
non Deum. Nisi forte violenter quidem, sed certa necessitate
compellimur, ubi dictum est, Et scripsit in tabulis verba
Testamenti, decem verba, non Moysen subaudire, sed Dominum; supra
enim positum est, Et erat ibi Moyses in conspectu Domini: ut a
Domino, in cujus conspectu erat Moyses, quadraginta diebus et
quadraginta noctibus panem non manducans, et aquam non bibens, scripta
intelligantur haec decem verba in tabulis, sicut ante promiserat.
Quod si ita est, non quidem illa differentia duorum Testamentorum,
quae nobis visa est, in his verbis commendari potest, quando et
priores et secundas tabulas scripsit, non homo, sed Deus: verumtamen
illa certe distantia non habet dubitationem, quod priores tabulas et
Deus fecit, et Deus scripsit. Non enim tunc dictum est ad Moysen,
Excide tibi duas tabulas: sed ita potius legitur, Et conversus
Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus
ejus: tabulae lapideae scriptae ex utraque parte, hinc atque hinc
erant scriptae; et tabulae opus Dei erant, et scriptura scriptura
Dei est sculpta in tabulis (Id. XXXII, 15, 16). Jam
enim superius dixerat easdem tabulas scriptas digito Dei, sic
loquens: Et dedit Moysi, statim ut cessavit loqui ad eum, in monte
Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei
(Id. XXXI, 18). Ibi ergo et tabulae opus Dei erant, et
scriptura earum digito Dei facta. Secundas autem tabulas ipse Moyses
jubetur excidere; ut ipsae certe opere humano intelligantur excisae,
quamvis eas Deus ipse scripserit, sicut promisit cum juberet excidi.
Porro autem si diligentius attendamus, ideo utrumque dictum esse in
secundis tabulis, quia et Deus facit per gratiam suam opus Legis in
homine, et homo per fidem suam suscipiens gratiam Dei, pertinens ad
Testamentum Novum, cooperator est adjuvantis Dei (ideo autem in
primis solum opus Dei commemoratur, quia Lex spiritualis est, et
Lex sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum [Rom. VII,
12]: ideo vero nullum opus hominis ibi commemoratur, quia infideles
non contemperantur adjutorio gratiae, sed ignorantes Dei justitiam et
suam volentes constituere justitiae Dei non sunt subjecti [Id. X,
3]; unde illis Lex ad condemnationem valet, quod significat
contritio tabularum); profecto non cogimur violento intellectu
subaudire quod Deus scripserit, ubi Scriptura dicit, Et erat ibi
Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta
noctibus; panem non manducavit et aquam non bibit, et scripsit in
tabulis verba Testamenti: ubi valde sonat scripsisse Moysen. Sed
ideo superius Deus se promisit scripturum, et in Deuteronomio non
solum ita promisisse, verum etiam ipse scripsisse narratur, ut
significetur quod ait Apostolus, Deus enim est qui operatur in vobis
et velle, et operari, pro bona voluntate: hoc est, in eis qui ex
fide gratiam suscipiunt, et non suam justitiam volunt statuere, sed
justitiae Dei subjecti sunt, ut ipsi sint in Christo justitia Dei.
Nam et illic Apostolus utrumque dicit, et Deum operari, et ipsos.
Nam si ipsi non operabantur, quomodo eis dicebat, Cum timore et
tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. II, 13,
12)? Operatur ergo ille, cooperamur nos: non enim aufert, sed
adjuvat bonae voluntatis arbitrium.
|
|