XVII. [Ib. XI, 20.] |
Quid est quod praecepit Moyses commendans verba Domini, et ait, Scribetis ea super limina domorum vestrarum et januarum vestrarum: cum hoc secundum proprietatem nemo fecisse Israelitarum commemoretur, vel legatur; quia nec quisquam potest, nisi forte dividat ea per multas partes domus suae? An hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur? |