|
Si autem surrexit in te
propheta, seu somniator somnians, et dederit tibi signum vel
prodigium, et venerit signum sive prodigium quod locutus est ad te,
dicens, Eamus, et serviamus diis aliis, quos nescitis: non audietis
verba prophetae illius, vel somniantis somnium illud; quoniam tentat
Dominus Deus vester vos, scire an diligatis Dominum Deum vestrum ex
toto corde vestro, et ex tota anima vestra. Hoc quidam interpretes
latini non ita posuerunt, scire an diligatis; sed, ut sciat an
diligatis. Quamvis eadem sententia videatur: verumtamen illud quod
dictum est, scire, facilius ad illos refertur; ut sic accipiamus,
tentat vos scire, ac si diceretur, tentando vos facit scire. Ubi
sane intelligi voluit, etiam illa quae a divinantibus non secundum
Deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda sic, ut
fiant quae praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis.
Nec praeter suam potestatem Deus ostendit esse quod ista contingunt:
sed quasi quaereretur cur ea permittat, causam tentationis exposuit,
ad cognoscendam eorum dilectionem, utrum eam habeant erga Deum suum;
cognoscendam vero ab ipsis potius, quam ab illo qui scit omnia antequam
fiant.
|
|