|
Et noluit Seon rex Esebon transire nos
per ipsum, quoniam induraverat Dominus Deus noster spiritum ejus, et
confortavit cor ejus, ut traderetur in manus tuas, sicut in hac die.
Haec dicens Moyses, dum populum alloquitur, tale aliquid
commemorat, quale dicebatur in Exodo, Ego induravi cor Pharaonis
(Exod. X, 1); et quod in Psalmis legitur, Convertit cor
eorum, ut odissent populum ejus (Psal. CIV, 25). Nec
tacetur hic causa indurationis hujus, cum dicitur, ut traderetur in
manus tuas, sicut in hac die: id est, ut vinceretur a te; quod non
fieret, nisi resisteret; non autem resisteret, nisi corde obdurato.
Cujus rei justitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt judicia Dei
(Rom. XI, 33): iniquitas autem non est apud Deum (Id.
IX, 14). Sane notandum est, confortatum cor posse dici etiam in
malo.
|
|