|
Post tres annos
produces omnem decimam fructuum tuorum, in illo anno pones illud in
civitatibus tuis, et veniet Levita, quia non est ei pars neque sors
tecum; et advena et pupillus et vidua, quae in civitatibus tuis; et
manducabunt, et saturabuntur; ut benedicat te Dominus Deus tuus in
omnibus operibus tuis quaecumque feceris. Ex ista decima non dixit ut
ipse manducet cum suis - ac per hoc Levitis et advenis et pupillis et
viduis eam jussit impendi. Sed obscure positum est, quia non est
distincta ista decima ab illa quam voluit cum Levitis in eo loco
manducari, quem Dominus elegisset templo suo. Sed in ea
interpretatione, quae est ex hebraeo, apertius hoc distinctum
reperimus. Ait enim: Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus
quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas;
venietque Levites, qui aliam non habet partem nec possessionem tecum,
et peregrinus et pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et
comedent, et saturabuntur; ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in
cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris. Primo hoc ipsum planius
est quod ait, Anno tertio; intelligitur enim uno anno interposito:
in Septuaginta autem, quoniam Post tres annos dixit, incertum est
utrum eos medios esse voluerit, ut quinto quoque anno fieret. Deinde
cum ait, Et separabis aliam decimam, satis ostendit extra esse illam
quam voluit eum ipsum qui offert, manducare cum suis et Levitis in eo
loco quem Dominus elegisset. Et hanc enim aliam decimam intra januas
suas eum ponere praecepit, non ad eum locum deferre, ubi Dominus se
voluit invocari. Et veniet, inquit, Levites, qui non habet partem
nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et vidua, qui intra
portas tuas sunt, et comedent. Hinc certe manifeste verum est, non
istam decimam Deum fieri voluisse communem ei qui offert, et his
quibus impendenda est; sed illis solis erogari eam jussit, qui aliud
non haberent, in quibus praecipue Levitem posuit. Post septem annos
facies remissionem. Hic certe manifestatur, quomodo et superius
dixerit, Post tres annos. Non enim et hos septem annos medios esse
voluit: unoquoque anno cam fieri praecepit, tanquam sabbatismum
annorum.
|
|