|
Omne primogenitum quod natum
fuerit in bobus tuis, et in ovibus tuis, masculina sanctificabis
Domino Deo tuo. Quaerendum utrum quae graece dicuntur
PROTOTOKA, nec latine dici nisi primogenita potuerunt, in his
tantum intelligenda sint, quae nascuntur ex matribus: ipsa enim
proprie pariuntur potius quam gignuntur. Parere quippe est
TIKTEIN, quod est ex femina, unde PROTOTOKON
dicitur: gignere autem est GENNAN, unde proprie latine
primogenitus dicitur. Ex feminis autem dabantur primitiva, id est
quae prima pariebantur, non quae prima gignebantur a viris, si forte
ex viduis quae jam pepererant gignerentur. Non enim aliter essent quae
aperirent vulvam, quod proprium voluit esse Lex eorum quae primo nata
Domino debebantur. Si ergo est in his verbis certa distinctio, non
frustra Dominus non dicitur a Patre MONOTOKOS, sed
MONOGENES, id est unigenitus, quod est unicus: a mortuis
autem primogenitus quidem latine dicitur, quia non potuit latinum
verbum ita componi secundum loquendi consuetudinem; graece autem
PROTOTOKOS dicitur, non PROTOGENES: tanquam Pater
genuerit aequalem sibi, creatura vero pepererit. Nam et quod dicitur
primogenitus omnis creaturae (Coloss. I, 18, 15), quod ibi
PROTOTOKOS graece legitur, potest ita intelligi secundum
novam creaturam, de qua dicit Apostolus, Si qua igitur in Christo
nova creatura (II Cor. V, 17): ex qua ille primitivus est,
quia primitus ita resurrexit, ut jam non moriatur, nec ei mors ultra
dominetur (Rom. VI, 9); quod novae creaturae, quae in illo
est, futurum promittitur in fine. Sed ista distinctio non temere
affirmanda, sed in Scripturis diligentius perscrutanda est. Movet
enim quemadmodum dici potuit in Proverbiis, Primogenite, tibi dico,
fili (Apud LXX, Prov. XXIV, vel XXXI); id est, ex
cujus persona dictum intelligatur. Si enim ex Dei Patris persona ad
Christum dicitur (cui sententiae utrum sequentia consonent vix est
asserere), eumdem dicit primogenitum quem unigenitum: primogenitum,
quia etiam nos filii Dei sumus; unigenitum vero, quoniam solus ille
de substantia Patris et Patri aequalis atque coaeternus est. Mirum
est autem utrum inter parere et gignere evidentissimis documentis sacra
Scriptura distinguat.
|
|