XXIV. [Ib. XVI, 2.]

Et immolabis Pascha Domino Deo tuo, oves et boves. Quid sibi vult hoc, quod addidit, boves; cum immolationem Paschae de ove tantummodo commendaverit, quam jussit accipi ex ovibus et haedis vel ex capris? quod mystice accipitur propter Christum, cujus ex justis et peccatoribus est origo carnalis. Non enim ait, Ex ovibus aut capris, licet proprie non possit intelligi ovis ex capris: sed ne forte Judaei dicerent subaudiendum caprum si dictum esset, Aut ex capris; dictum est, ex ovibus et capris (Exod. XII, 5). Quid ergo hic sibi volunt boves? An propter alia sacrificia quae ipsis diebus azymorum sunt immolanda?