|
Quaerendum quomodo praeceperit
observari quod ait: Septem septimanas integras dinumerabis tibi ipsi,
inchoare te falcem injicere in messem: incipies numerare septem
septimanas, et facies diem festum septimanarum Domino Deo tuo, prout
valet manus tua, quaecumque Dominus tibi dederit, secundum quod
benedicet te Dominus Deus tuus; et epulaberis ante. Dominum Deum
tuum. Si enim ab universo populo haec pentecoste jussa est observari,
numquid omnes uno die credendum est falcem jussos mittere in messem?
Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab
illo die quo falcem mittit; non una est universo populo: illa vero una
est quae computatur ab immolatione Paschae usque in diem datae Legis
in Sina.
|
|