XXVI. [Ib. XVII, 14 et 15.]

Si autem intraveris in terram quam Dominus Deus tuus dat tibi in sorte, et haereditaveris eam, et habitaveris in ea, et dices, Constituam super me principes, sicut et caeterae gentes quae circa me sunt; constituendo constitues super te principem, quem elegerit Dominus Deus tuus ipsum: ex fratribus tuis constitues super te principem; non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. Quaeri potest cur displicuerit populus Deo, quando regem desideravit (I Reg. VIII, 7), cum hic inveniatur esse permissus. Sed magis hinc intelligendum est, merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia fieri hoc non praecepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen praecepit, ne fieret alienus, sed frater, id est, ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait, non poteris, intelligendum est, non debebis.