XXVII. [Ib. XVII, 17.]

De rege cum loqueretur ait, Non multiplicabit sibi uxores, ut non discedat cor ejus: et argentum et aurum non multiplicabit sibi valde. Unde quaeritur utrum David contra hoc praeceptum non fecerit: non enim unam habuit uxorem (II Reg. V, 13). Nam de Salomone manifestum est quod transgressus fuerit hoc praeceptum, et in feminis, et in auro, et in argento. Sed hinc potius intelligitur permissum fuisse regibus, ut plures haberent quam unam: multiplicare enim prohibiti sunt: quae prohibitio non habet transgressionem, si paucae fuerint, sicut David fuerunt; non autem multae, sicut Salomoni. Quamvis cum addidit, ut non discedat cor ejus, hoc magis videtur praecepisse, ne multiplicando perveniat ad alienigenas feminas: per quas factum est in Salomone, ut discederet cor ejus a Deo (III Reg. II, 1-4). Multiplicatio tamen generaliter ita prohibita est, ut etiamsi ex Hebraeis solis eas multiplicasset, contra hoc praeceptum fecisse merito argui posset.