|
Si autem supervenerit
Levites ex una civitatum tuarum, ex omnibus filiis Israel, ubi ipse
incolit, secundum quod cupit anima ejus in locum quem elegerit
Dominus, id est, si desideraverit ire ad locum ubi Dominus
invocatur; et ministrabit nomini Domini Dei sui, sicut omnes fratres
ejus Levitae, qui astant ibi coram Domino: partem partitam edet,
praeter venditionem, quae est secundum familiam. Quam dicat
venditionem, obscurum est: nisi forte quia decimationes et primogenita
praecepit vendi ab eis qui in longinquo habitarent, ne multa cogerentur
portare ad locum invocationis Domini, vel pecora ducere, ut illic ab
eis denuo emerentur ex eodem pretio; et jusserat habere ibi partem
Levitam, qui maneret in ea civitate, unde illae decimationes et
primogenita debebantur. Et ideo dixit secundum familiam hoc deberi
Levitae, quoniam ex successione qua succedit parentibus suis, hoc
circa eum servari oportet, quod parentibus exhibitum est.
|
|