XXIX. [Ib. XVIII, 11,]

Quoniam portentorum inspectores prohibet esse in populo Dei, quaerendum est quomodo ista portenta quae inspici prohibentur, discernantur ab eis quae divinitus ita dantur, ut quid significent dici debeat: sicut omnia miracula, quae in Scripturis reperiuntur significantia quod pertineat ad regulam fidei; sicut dicimus quid significaverit vellus in area compluta siccum, vel in sicca area complutum (Judic. VI, 37-40); aut virga Aaron quae floruit (Num. XVII, 8), et nuces attulit; et caetera hujusmodi. Sicut autem discernuntur divinationes, quas consequenter prohibet, a praedictionibus vel annuntiationibus Prophetarum, sic illae inspectiones prodigiorum a significationibus divinorum miraculorum discernendae sunt.