XXX. [Ib. XX, 4.] |
Quoniam Dominus Deus vester, qui praecedit vobiscum, simul debellabit vobiscum inimicos vestros, et salvos faciet vos. Ecce quemadmodum et in spiritualibus conflictibus sperandum et petendum est adjutorium Dei, non ut nos nihil faciamus, sed ut adjuti cooperemur. Sic enim ait, debellabit vobiscum, ut etiam ipsos acturos quod agendum esset ostenderet. |