XXXIV. [Ib. XXII, 28, 29, 19.]

Si autem invenerit aliquis puellam virginem quae sponsata non est, et vim faciens ei dormierit cum ea, et inventus fuerit; dabit homo qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta didrachma argenti, et ipsius erit uxor; quia humiliavit eam: non poterit dimittere eam per omne tempus. Merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate atque illicite violavit. Si enim ob hoc intelligere voluerimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit illud quod permisit Moyses dare libellum repudii, et dimittere (Deut. XXIV, 1). In his autem qui illicite vitiant, noluit licere, ne ad ludibrium fecisse videatur, et potius finxisse quod eam uxorem duxerit, quam vere placitoque duxisse. Hoc et de illa jussum est, cui fuerit vir calumniatus de virginalibus non inventis.