|
Non intrabit Ammanites et
Moabites in Ecclesiam Domini, et usque ad decimam generationem non
intrabit in Ecclesiam Domini, et usque in aeternum. Quaestio est,
quomodo intraverit Ruth quae Moabitis fuit (Ruth. I, 22), de
qua etiam caro Domini originem ducit (Matth. I, 5). Nisi forte
istam mystice prophetaverit intraturam, quod ait, usque ad decimam
generationem. Computantur enim generationes ex Abraham, quando fuit
et Lot qui genuit Moabitas et Ammanitas ex filiabus (Gen. XIX,
37, 38); et inveniuntur cum ipso Abraham compleri decem
generationes usque ad Salmon, qui genuit Booz, qui maritus secundus
fuit Ruth. Sunt enim istae, Abraham, Isaac, Jacob, Judas,
Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon: Salmon
quippe genuit Booz, qui viduam duxit Ruth; ac per hoc videtur post
decimam generationem genus fecisse in Ecclesia Domini pariendo filios
ipsi Booz. Sed cur additum sit, et usque in aeternum, merito adhuc
quaeritur. An quia deinceps nulla anima de Ammanitis et Moabitis
intravit in illam Ecclesiam populi Hebraeorum, posteaquam ista
generatione decima prophetia completa est? An potius ita dictum est,
et usque ad decimam generationem, ut omnino semper intelligi voluerit,
per denarii numeri quamdam universitatem, ut hoc exposuerit quodammodo
addendo et dicendo, et usque in aeternum? Quod si ita est, Ruth
contra praeceptum vetitum videtur admissa. An Ammanitas prohibuit
admitti, non Ammanitidas, id est, viros inde, non feminas? maxime
quia cum evertissent Israelitae ipsam gentem, omnes viros occidere
jussi sunt, feminas autem non, nisi eas quae noverant concubitum viri
(Num. XXXI, 17, 18); quoniam ipsae in fornicationem
seduxerant populum: virgines autem salvas esse voluerunt, non eis
imputantes culpam qua everti illa gens meruit; quam etiam hic
commemoravit, velut quaereretur cur Moabitas et Ammanitas admitti
noluerit in Ecclesiam Domini: subjunxit enim, Eo quod non
obviaverint vobis cum panibus et aqua in via, cum exiretis de
Aegypto, et quia conduxerunt adversum te Balaam filium Beor de
Mesopotamia, ut malediceret te. Has culpas nec tunc, quando illa
gens debellata est, feminis imputaverunt, quas salvas conservare
maluerunt.
|
|