|
Non trades puerum
domino suo, qui appositus est tibi a domino suo: non quod dominus ejus
eum apposuerit, id est commendaverit; potius enim depositum diceret;
sed appositum dixit a domino suo, id est huic adjunctum, cum ab illo
abscessisset: non ergo suscipi, sed reddi potius prohibuit fugitivos.
Hoc quidem putari potest, nisi intelligamus genti et populo ista
dici, non uni homini. Ex alia itaque gentem refugientem ad istam
gentem cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo, reddi
prohibuit: quod etiam alienigena servavit Achis rex Geth, quando ad
eum refugit David a facie domini sui, hoc est, regis Saul (I
Reg. XXI, 10). Apertissime autem hoc explanat, cum dicit de
ipso refuga, In vobis habitabit, in omni loco ubi placuerit ei.
|
|