|
Non offeres
mercedem meretricis, neque commutationem canis in domum Domini Dei
tui ad omne votum, quoniam abominatio Domino Deo tuo est, et
utrumque: quod ita intelligitur, quoniam abominatio Domino Deo tuo
est, et hoc non unum horum, sed utrumque. De cane quippe vetat fieri
commutationem primogenitorum, quam jubet fieri de aliis immundis
animalibus, id est equis et asinis, et si quid est eorum quae adjuvant
hominem, et latine a juvando jumenta dicuntur. De cane autem noluit;
utrum et de porco, et quare noluerit, requirendum est: et si de
omnibus talibus noluit , quare solum canem isto loco exceptum fecerit.
De mercede autem meretricis ut diceret, videtur ea esse causa, quia
superius prohibuerit esse meretricem de filiabus Israel, aut quemquam
filiorum Israel uti meretrice: et ne subreperet cogitationi, expiari
posse hoc peccatum, si aliquid inde offerretur in templum, dicendum
fuit quod sit abominatio Domino.
|
|