XXXIX. [Ib. XXIV, 7.]

Morietur fur ille, id est, qui furatus est hominem; et auferetis malignum ex vobis ipsis. Assidue hoc dicit Scriptura, cum jubet occidi malos: qua locutione usus est etiam Apostolus, cum diceret, Quid enim mihi de iis qui foris sunt judicare? Nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 12, 13). Nam graecus habet TON PONERON, quod etiam hic scriptum est: hoc autem potius malignum solet interpretari, quam malum. Nec ait, TO PONERON, id est, hoc malignum; sed TON PONERON, quod est, hunc malignum. Ex quo apparet eum voluisse intelligi, qui aliquid tale commisit, ut excommunicatione sit dignus. Hoc enim nunc agit in Ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. Quamvis et aliter illud apostolicum possit intelligi, ut unusquisque malum vel malignum ex se ipso sit jussus auferre. Qui sensus acceptabilior esset, si hoc malum, vel hoc malignum, non autem hunc malignum in graeco inveniretur: nunc vero credibilius est de homine dictum, quam de vitio. Quanquam possit eleganter intelligi etiam homo auferre a se malum hominem, quemadmodum dictum est, Exuite vos veterem hominem: quod exponens ait, Qui furabatur, jam non furetur (Ephes. IV, 22, 28).