IV. [Ib. IV, 16.]

Ne feceritis iniquitatem, et faciatis vobis ipsis sculptilem similitudinem, omnem imaginem. Quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet. Sed hic non video quid interesse voluerit, nisi aut duobus istis vocabulis unam rem significaverit, aut similitudinem dixerit, si, verbi gratia, fiat statua vel simulacrum habens effigiem humanam, non tamen alicujus hominis exprimantur lineamenta, sicut pictores vel statuarii faciunt, intuentes eos quos pingunt seu fingunt. Hanc enim imaginem dici nemo dubitaverit: secundum quam distinctionem omnis imago etiam similitudo est, non omnis similitudo etiam imago est. Unde si gemini inter se similes sint, similitudo dici potest alterius cujuslibet in altero, non imago. Si autem patri filius similis sit, etiam imago recte dicitur; ut sit pater prototypus, unde illa imago expressa videatur: quarum aliae sunt ejusdem substantiae, sicut filius; aliae non ejusdem, sicut pictura. Unde illud quod in Genesi scriptum est, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei; manifestum est ita dictum, ut non ejusdem substantiae sit imago quae facta est. Si enim ejusdem esset, non facta, sed genita diceretur. Sed quod non addidit, Et similitudinem, cum superius dictum esset, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 27, 26); quibusdam visum est similitudinem aliquid amplius esse quam imaginem, quod homini reformando per Christi gratiam postea servaretur. Miror autem si non propterea postea imaginem solam voluit commemorare, quia ubi imago, continuo et similitudo est. Unde et hic Moyses similitudinem et imaginem fieri vetat, secundum eam fortasse rationem quam diximus. In Decalogo autem generaliter dicitur, nullam fieri debere similitudinem (Exod. XX, 4), nec imago commemoratur. Cum enim nulla similitudo fit, procul dubio nec imago fit; quoniam si imago, utique et similitudo. Non autem si fit similitudo, continuo fit et imago: tamen si nulla similitudo, sequitur ut nulla imago. Denique ubi prohibuit similitudinem et imaginem, hominis intelligi voluit, ubi et similitudo fieri potest, non hujus aut illius, sed cujuslibet hominis; et imago, id est hujus proprie, vel illius hominis. Cum vero de pecoribus diceretur atque irrationalibus animantibus, solam similitudinem dixit: quis enim reperiri potest, qui sibi unum constituat canem, vel quid ejusmodi, quem intuens ejus imaginem pingat, aut fingat? quod de hominibus usitatissimum est.