|
Si debitum fuerit in proximo
tuo, debitum quodcumque, non intrabis in domum ejus pignerare pignus:
foris stabis, et homo apud quem debitum tuum est, proferet tibi pignus
foras. Si autem homo eget, non dormies in pignore ejus, redditione
reddes ei vestimentum suum circa occasum solis; et dormiet in
vestimento suo, et benedicet te, et tibi erit misericordia coram
Domino Deo tuo. Non immerito videtur ad opus misericordiae pertinere
ut non intret pignerator in domum, ne fiat perturbatio debitori: sed
ex hoc etiam ipsum debitorem admonet pignus foras proferre creditori.
Quod vero jubet egenti pignus eodem die restitui, ut in eo dormiat qui
non habet ubi dormiat, merito movet, ut requiratur cur non potius
creditori praeceperit ut non auferat pignus, quod eodem die oportet ut
restituat. Quod si ad compellendum debitorem fieri voluerit, quomodo
se urgeat ad reddendum, cum sciat pignus eodem die se recepturum? An
forte hoc fieri voluerit propter memoriam, ne obliviscatur reddere, et
tunc non reddat si vere non habuerit: maxime quia creditoris sui
misericordia vincitur, cui esse non debet ingratus, si pignus
receperit in quo dormiat; simul et creditor cum ille non reddiderit,
debet eum credere non habere, qui hac etiam indiget misericordia, ut
pignus ei propterea restituatur, quod aliud non habet ubi dormiat?
|
|