|
Non morientur patres pro
filiis, et filii non morientur pro patribus: unusquisque in suo
peccato morietur. Ecce non solum Prophetae hoc dixerunt (Ezech.
XVIII, 17), verum etiam Lex dicit, sua culpa quemque
interimendum, non autem patris sui, aut filii sui. Quid est ergo
quod alibi dicitur, Deus reddens peccata patrum in filios, in tertiam
et quartam progeniem? An de filiis nondum natis illud intelligitur,
propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum;
hic autem de filiis jam natis est facta distinctio, ut unusquisque in
suo peccato moriatur? Non enim trahit aliquid ex patre, qui jam natus
erat, quando pater ejus peccavit. Sed cum et ibi dicit, his qui
oderunt me (Exod. XX, 5); manifestum est etiam illam
conditionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint
imitati. Nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes
propter hoc moriuntur; non autem in aeternum eis qui fuerint per
gratiam spiritualiter regenerati, in eaque permanserint usque in
finem. Quamvis et illud merito quaeri possit, si redduntur peccata
patrum in filios his qui oderunt Deum, cur in tertiam et quartam
generationem, vel praetermissa prima et secunda, vel non etiam in
caeteras permanente impietate et imitatione malorum parentum. An per
hunc numerum, quoniam septenarius intelligitur, universitatem
significare voluit: et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut
diceret in septimam generationem, ac sic omnis intelligeretur; quia
causam perfectionis hujus numeri hoc modo potius intimavit? Ideo
namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat, ternario
scilicet primo impari toto, et quaternario primo pari toto. Unde esse
et illud propheticum existimo, quod assidue repetitur, In tribus et
quatuor impietatibus non aversabor (Amos I, 3); per quod voluit
impietates universas potius quam tres vel quatuor intelligi.
|
|