|
Non declinabis judicium
advenae, et orphani, et viduae. Non pignerabis vestimentum viduae.
Cur non ait, Et non pignerabis vestimentum eorum? Quae enim causa
est ut trium istorum judicium declinare vetuerit, pignus autem auferri
vestimentum solius viduae, non et illorum? Nisi quia judicia omnium
facienda propterea commendavit, quia non habent a quibus defendantur
sive advena, quia in terra aliena est; sive orphanus, id est pupillus
quia parentibus caret; sive vidua, quia maritum non habet: pignus
vero cum prohibet vestimentum auferri viduae, puto quod satis eleganter
admoneat, eas vere dicendas esse viduas, quae etiam pauperes sunt.
Id enim et Apostolus evidenter ostendit, ubi ait: Si qua autem
vidua filios et nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare,
et mutuam vicem parentibus reddere: hoc enim acceptum est coram
Domino. Quae autem vere vidua est, et desolata, speravit in
Dominum, et persistit in orationibus nocte et die. Hanc vere viduam
dixit, quae non habet a quibus sustentetur; quia non solum viro, sed
etiam posteris atque omni ope destituta est: divitem quippe non diceret
desolatam. Pauperi itaque pignus non est auferendum vestimentum: nam
et hoc ipso quod vestimentum prohibet auferri, pauperem ostendit.
Neque enim creditor non potius auferret argentum, vel si quid aliud,
quam vestimentum. Porro si occurrerit ammo, Quid, si multa habeat
vestimenta non necessaria, sed superflua? quomodo intelligitur vere
vidua, hoc est non solum desolata, verum etiam quae non in deliciis
agit? quam subjecit dicens, Quae autem in deliciis agit, vivens
mortua est (I Tim. V, 4-6). Hanc quippe opposuit, tanquam e
contrario verae viduae, tanquam talis non sit vera vidua. Quaecumque
autem divites alias nuptias experiri noluerunt, continentia in eis
laudatur, non desolatio commendatur. Hae quippe maritis tantum
viduatae sunt, non aliis rebus.
|
|