|
Quod admonet, ut in messe
oblitum manipulum nemo colligat, et olivam vel uvam relictam nemo
repetat diligentius neglecta colligere, et dicit egentibus dimittenda;
occurrit forsitan cogitationi, Quid, si haec quae ab agrorum dominis
dimittuntur, non egentes, sed improbi colligant? Sed considerandum
primo illum misericordia facere, qui hoc animo dimittit, ut egentes
habeant quod dimittitur. Deinde cum haec populo praecipiuntur, simul
admonentur ii qui non indigent, ista non quaerere. Quod si
quaesierint, quid aliud quam res alienas, et, quod gravius est,
pauperum invadere judicandi sunt? Utrique ergo commemorantur his
praeceptis, et quorum agri sunt, ut misericorditer ea relinquant; et
qui indigentes non sunt, ut inde se abstineant: quando utrumque
dicitur, et a quibus dimittenda sint, et quibus dimittenda sint.
|
|