XLV. [Ib. XXV, 1-3.]

Si autem fuerit altercatio inter homines, et accesserint ad judicium, et judicaverint, et justificaverint justum. Judices intelligendi sunt judicare, non illi qui dicti sunt altercationem habere. Deinde sequitur: Et reprehenderint impium. Et erit, si dignus fuerit plagis, qui impie agit, constitues eum in conspectu judicum, et flagellabunt eum ante se, secundum impietatem ejus: numero quadraginta flagellabunt eum; non apponent. Si autem apposuerint flagellare eum super has plagas plures, deturpabitur frater tuus coram te. Valde advertendum est quod cum ea peccata plagis emendanda praeceperit, quae digna non sunt mortis supplicio vindicari, et hoc tam paucis plagis; eum tamen qui caeditur, appellavit impium vel impie agentem: ut noverimus, non sicut plurimi loquuntur, locutas esse Scripturas; quas incuriosius legimus, cum putamus adulterium non esse impietatem, quia in hominem videtur peccasse qui hoc fecerit, cum illud peccatum morte plecti jubeat Lex (Deut. XXII, 22); et his peccatis graviores esse dicimus impietates, cum sint earum quaedam quae flagelli plagis quadraginta puniuntur. Est itaque levis impietas, quae verbere digna est; et est gravior quae morte digna est: ita etiam illa peccata quae non in Deum, sed in hominem videntur admitti, sunt morte digna quaedam; sunt alia correptione, seu verbere, seu venia faciliore. Ita enim locutos esse Septuaginta interpretes constat, ut etiam illius qui plagis dignus est, impietatem vocaverint.