|
Non praeteribis
ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra ire
post deos alienos, servire illis. Quaeri potest quomodo possit
intelligi ire in dextra, qui post deos alienos ierit servire illis;
cum dextra in laude ponatur, illud autem nunquam laudabiliter fieri
possit: nam et quod reprehenditur in via vitae, qui declinat in
dextra, non ibi ea reprehenduntur quae dextra sunt, sed ille qui
declinat in ea, id est, qui sibi arrogat quae Dei sunt. Ideo
dicitur in Proverbiis: Non declines in dextra aut in sinistra: vias
enim quae a dextris sunt novit Dominus; perversae autem sunt quae a
sinistris. Ergo bonae sunt dextrae, quas novit Dominus. Novit enim
Dominus vias justorum (Psal. I, 6), sicut in Psalmo legitur.
Cur ergo dictum sit, Ne declines in dextra, consequenter ostendit
addendo, Ipse enim rectos faciet cursus tuos. Absit autem ut
dextras, quas novit Dominus, negemus esse rectas: sed, ut dixi,
declinare in eas est, non illius gratiae, sed sibi tribuere velle quod
rectum est. Denique, ut dixi, adjungit et dicit, Ipse enim faciet
rectos cursus tuos, et omnia itinera tua in pace producet (Prov.
IV, 27).
Quapropter hoc quod isto loco Deuteronomii, de quo agimus, dictum
est. Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie,
dextra aut sinistra ire post deos alienos, servire illis, non ideo
dictum est, quia dii alii possunt etiam in dextris accipi; sed aut
terrena loca significata sunt, quia et in dextra et in sinistra
habebant gentes alios deos colentes: aut hoc de diis aliis separatim
pronuntiandum est, ut duo sint sensus; unus videlicet, Non
praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie, dextra aut
sinistra, secundum illum scilicet intellectum, quem supra exposui;
alius autem sit sensus, ire post deos alienos, servire illis, ut et
hic subaudiatur, Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi
hodie. Quem totum sensum si dicere velimus, superiora verba, quae
utrique sensui sunt communia, repetituri sumus; ut quomodo illic
dicitur, Non praeteribis ab omnibus, quae ego mando tibi hodie,
dextra aut sinistra, sic et istic repetatur, Non praeteribis ab
omnibus quae ego mando tibi hodie , ire post deos alienos, servire
illis. Praetereundo enim a verbis quae mandata sunt, etiam hoc fit,
ut eatur post deos alienos. Non enim hoc solum mandatum est, aut hoc
solum praeteriri Deus non vult, quod mandavit, ne post deos alienos
eatur, sed omnia quae mandavit: hoc tamen ita praecipue, ut post
generalitatem praecepti quo admonuit non esse praetereundum ab omnibus
verbis mandatorum suorum, etiam hoc seorsum commendare voluerit.
Potest hoc quod ait, dextra aut sinistra, etiam sic intelligi, ut
nec eorum causa, quae propter felicitatem appetuntur, nec eorum quae
propter infelicitatem fugiuntur, ire mandaverit post deos alios: id
est, nec pro iis quae amantur, nec contra ea quae odio habentur, a
diis aliis auxilium esse poscendum: aut certe illo modo, ut vel
concilientur, quo prosint ; vel placentur, ne noceant. Nam et de
quibusdam scriptum est in Psalmo, Quorum os locutum est vanitatem,
et dextera eorum dextera iniquitatis: ideo quia his rebus opinantur
fieri hominem beatum, quas et boni et mali possunt habere; et ideo
dextera est iniquitatis, quia iniqui sunt, qui eam dexteram putant.
Non enim est vera dextera, sed dextera est eorum quorum os locutum est
vanitatem. Beatum dixerunt populum cui haec sunt, cum potius, sicut
mox adjungit et docet, Beatus sit populus cujus Dominus Deus ipsius
(Psal. CXLIII, 8, 15). Haec est vera dextera,
aequitatis, non iniquitatis. Non est ergo eundum post deos alienos,
neque in dextra, ut existimet homo ex ipsis se fieri beatum; neque in
sinistra, ut existimando ipsis adversantibus se fieri miserum, ad hoc
eos colat ut avertat. Aut certe si dextra intelligimus aeterna,
sinistra vero temporalia bona; nec propter illa, nec propter ista eos
colendos sancta Scriptura hoc loco admonuisse credatur.
|
|