|
Haec verba Testamenti quod
mandavit Dominus Moysi, statuere filiis Israel in terra Moab,
praeter Testamentum quod testatus est eis in Horeb. Ostendit unde
appellatus sit liber Deuteronomium, quasi secunda Lex; ubi magis
illius repetitio est, quam aliquid aliud: pauca enim sunt, quae ibi
non sint in eo quod primum datum est. Nec tamen appellantur haec duo
Testamenta, quamvis ita haec verba sonare videantur: utrumque enim
unum est Testamentum, quod in Ecclesia dicitur Vetus. Nam si
propter haec verba duo Testamenta dicenda essent, jam non duo, sed
plura essent, excepto Novo. Multis enim locis Scriptura dicit
Testamentum: sicut illud quod factum est ad Abraham de circumcisione
(Gen. XVII, 4), vel illud superius ad Noe (Id. IX,
9).
|
|