|
Quid est autem quod ait, Similitudinem
omnis piscis, quaecumque sunt in aquis sub terra. An et aquam,
propter tractabilem corpulentiam, terram intelligi voluit, et secundum
hoc in eo quod scriptum est, fecit Deus coelum et terram (Gen. I,
1), et aquas debemus accipere? Assidue quippe Scriptura his duabus
partibus commemoratis, universum mundum vult intelligi, secundum
illud, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal.
CXX, 2), et innumerabilia ejusmodi. An ideo dictum est, sub
terra, quod terra nisi superior aquis esset, habitari utique ab
hominibus et animalia terrena habere non posset!
|
|