|
Et vos vidistis omnia quaecumque
fecit Dominus Deus vester in terra Aegypti coram vobis Pharaoni, et
omnibus servis ejus, et omni terrae illius, tentationes magnas, quas
viderunt oculi tui, signa et prodigia illa magna, et manum validam.
Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire, et oculos videre, et
aures audire usque in diem istam. Quomodo ergo ait superius, Vos
vidistis tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, si non dedit
Dominus eis oculos videre, et aures audire; nisi quia viderunt
corpore, et corde non viderunt? quia oculi dicuntur et cordis:
propterea inde coepit, Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire.
Ad hoc pertinent duo quae sequuntur, et oculos videre, et aures
audire, id est intelligere, et obtemperare. Quod vero dicit, Et
non dedit Dominus Deus vobis; nullo modo increpans et arguens hoc
diceret, nisi ad eorum quoque culpam pertinere intelligi vellet, ne
quisquam se ex hoc excusabilem putet. Simul enim ostendit et sine
adjutorio Domini Dei eos intelligere et obedire non posse oculis
cordis, et auribus cordis: et tamen si adjutorium Dei desit, non
ideo esse excusabile hominis vitium; quoniam judicia Dei quamvis
occulta, tamen justa sunt.
|
|