LI. [Ib. XXIX, 5-6.]

Et adduxit vos quadraginta annis in deserto: non inveteraverunt vestimenta vestra, et calceamenta vestra non sunt attrita a pedibus vestris; panem non manducastis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia iste Dominus Deus vester. Hinc apparet tantum vini in suis impedimentis potuisse portare Israelitas, quando exierunt de Aegypto, quod possent cito consumere. Nam si omnino nihil secum tulissent, unde esset illud de quo dictum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere? Non enim hoc de aqua diceretur, cum et ipsius Moysi manifestissima verba sint, non fuisse illam vocem principium belli, sed principium vini (Exod. XXXII, 6, 18).