|
Numquid est aliquis inter
vos vir, aut mulier, aut familia , vel tribus, cujus mens declinavit
a Domino Deo vestro, ire servire diis gentium illarum? Num qua est
in vobis radix sursum germinans in felle et amaritudine? Et erit, cum
audierit verba maledictionis hujus, et opinabitur in corde suo,
dicens, Sancta mihi fiant, quoniam in errore cordis mei incedo: ut
non simul perdat peccator eum qui sine peccato est; nolet Deus
propitiare ei, sed tunc incendetur ira Domini, et zelus ejus in
homine illo, et adhaerebunt in eo omnia maledicta Testamenti hujus,
quae scripta sunt in libro Legis hujus. Ita dictum est, Numquid est
in vobis? ut tanquam requirentem intelligamus, ne forte sit. Si quis
autem esset, eum terruit vehementer, ne forte quisquam diceret in
corde suo, audiens illa maledicta, Sancta mihi sint, id est,
maledicta sancta mihi sint: quoniam in errore cordis mei incedo, id
est, absit ut mihi ista eveniant, non mihi sint haec mala, sed
sancta, id est propitia et innoxia; quoniam in errore cordis mei
incedo, eundo scilicet post deos gentium, et eis tanquam impune
serviendo. Non, inquit, erit sic. Non perdat simul peccator eum
qui sine peccato est: tanquam diceret, Cavete ne cui vestrum talia
persuadeat, qui talia cogitat. Nolet Deus propitiare ei, sive talia
cogitanti, sive illi cui talia fuerint persuasa, sicut ipse opinatus
est dicendo, Sancta mihi sint; et quasi hoc modo avertendo a se vim
illius maledicti. Sed tunc accendetur ira Domini, et zelus ejus in
homine illo, quando putabit eam se avertere, ista in corde suo
dicendo. Et adhaerebunt in eo omnia maledicta Testamenti hujus, quae
scripta sunt in libro Legis hujus. Non possunt quidem omnia evenire
uni homini: non enim etiam toties mori potest, quot genera mortis hic
dicta sunt; sed omnia dixit, pro quibuslibet, ut non sit immunis ab
omnibus, cui evenerint aliqua eorum quibus pereat. Quod autem ait,
Ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est; quod graecus
habet ANAMARTETON, non sic accipiendum est, tanquam ab omni
prorsus peccato mundum et immunem hoc dixerit ANAMARTETON,
id est sine peccato; sed eum qui sine peccato isto esset, de quo
loquebatur: sicut dicit Dominus in Evangelio, Si non venissem, et
locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22);
non utique omne, sed hoc peccatum quo non crediderunt in eum. Dicit
etiam Deus ad Abimelech de Sara uxore Abrahae, Scio quia in mundo
corde fecisti hoc (Gen. XX, 6): non utique mundum illius cor
ita voluit intelligi, ut similis eis esset, de quibus dictum est,
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8);
sed ab illo peccato, de quo agebatur, mundum cor habebat, quoniam
quantum ad ipsum pertinebat, non concupiverat conjugem alienam.
|
|