LIII. [Ib. XXX, 6.]

Et circumpurgabit Dominus cor tuum, et cor seminis tui, diligere Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut vivas tu. Evidens pollicitatio gratiae: promittit enim Deus se esse facturum quod solet jubere ut fiat.