LIV. [Ib. XXX, 11-14.]

Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est supra modum, neque longe abs te est: non in coelo est, dicens, id est, ut dicas, Quis ascendet nobis in coelum, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Neque trans mare est, dicens, id est, ut dicas, Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Prope est verbum hoc valde in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc esse verbum fidei dicit Apostolus: quod ad Novum pertinet Testamentum. Sed quaeri potest, cur ea superius mandata dixerit, quae scripta sunt in libro Legis hujus (Deut. XXIX, 21): nisi quia his omnibus spiritualia significantur ad Novum Testamentum pertinentia, si bene intelligantur. Item quaeri potest cur hoc quod hic positum est, Neque trans mare est, ut dicas, Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet nobis illud, Apostolus dixerit, Aut quis descendet in abyssum; atque id exponens adjunxerit, Hoc est Christum a mortuis reducere: nisi quia mare appellavit totam in hoc saeculo vitam, quae morte transitur, ut quodam modo mare finiatur, et trans mare mors ipsa appelletur, velut trans istam vitam, quae maris vocabulo significatur. Deinde quod hic additum est, et in manibus tuis; non ait Apostolus, nisi, in ore tuo et in corde tuo. Et hoc usque in finem exsecutus est, dicens, Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 7, 8, 10). Merito quod ex hebraeo translatum est, quantum a nobis inspici potuit, non habet, in manibus tuis. Nec frustra tamen hoc a Septuaginta interpretibus additum existimo: nisi quia intelligi voluerunt etiam ipsas manus, quibus significantur opera, in corde accipi debere, ubi est fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Nam si forinsecus ea quae Deus jubet, manibus fiant, et in corde non fiant, nemo est tam insulsus, qui praecepta arbitretur impleri. Porro si charitas, quae plenitudo est Legis (Rom. XIII, 10), habitet in corde, etiamsi manibus corporis quisquam non possit operari, pax illi est utique cum hominibus bonae voluntatis (Luc. XI, 14).