LV. [Ib. XXXII, 5.]

Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Quod in graeco est TEKNA MOMETA, quidam interpretati sunt sicut hic, id est, filii vituperabiles; quidam, filii commaculati; quidam, filii vitiosi. Unde non magna quaestio, imo nulla est. Sed illud merito ad quaerendum movet, si generaliter dictum est, Peccaverunt non ei, quoniam qui peccat, non ei peccat, id est, non Deo nocet, sed sibi; quomodo intelligendum sit quod in Psalmo legitur, Tibi soli peccavi (Psal. L, 6); et in Jeremia, Tibi peccavimus, patientia Israel, Domine (Jerem. XIV, 7, 8); et iterum in Psalmo, Sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5): et utrum hoc sit peccare Deo, quod peccare in Deum. Unde ait Heli sacerdos: Si in Deum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Dicam ergo interim quid mihi in praesentia videatur. Intelligent fortasse aliquid melius, qui melius haec sapiunt, aut etiam nos alio tempore, quantum adjuverit Dominus. Peccare in Deum, est in iis peccare quae ad Dei cultum pertinent. Nam hoc quod commemoravi, nihil aliud indicat: sic enim peccabant filii Heli, quibus hoc pater eorum dixit. Sic existimandum est peccari etiam in homines qui pertinent ad Deum: nam hoc Deus legitur dixisse ad Abimelech de Sara, Propterea peperci tibi, ne peccares in me (Gen. XX, 6). Peccare autem Domino, vel potius peccasse Domino (nisi forte alicubi scriptum occurrat quod huic sensui resistat), hi mihi videntur non immerito dici, qui piam poenitentiam peccati sui nunc agunt, ut glorificetur ignoscens Dominus. Causam quippe reddens David cur dixerit, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; subjecit et ait, Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris: sive cum dicit Deus, Judicate inter me et vineam meam (Isai. V, 3): sive de Domino Jesu Christo intelligatur, qui solus verissime dicere potuit, Venit enim princeps mundi, et in me non habet quidquam (id est, quidquam peccati quod morte sit dignum); sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31): tanquam diceret, Etiamsi levissima peccata mortis supplicio persequatur princeps mundi, in me non habet quidquam, sed surgite, eamus hinc, id est, ut patiar; quia in eo quod patior, voluntatem impleo Patris mei, non poenam solvo peccati mei. Et quod Jeremias ait, Tibi peccavimus, patientia Israel, Domino utique suppliciter dicitur in poenitentia cum spe salutis ex venia . Et quod dictum est, Sana animam meam, quia peccavi tibi, hoc idem agitur ut Deus ignoscendo glorificetur: quia magna est ejus misericordia super confitentes sibi et redeuntes ad se, qui dicit se nolle mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Hinc et ipse David non solum in Psalmo, verum etiam cum eum Deus argueret per prophetam, non sine spe propitiationis Domini respondit, Peccavi Domino (II Reg. XII, 13). Medico enim vulneratus videtur quodammodo, qui ut sanetur se subdit manibus medici, ut in eo medicinae opus impleatur. In hoc autem cantico praevidebat Propheta futuros quosdam, qui sic fuerant peccaturi Deum offendendo magnis iniquitatibus suis, ut nec poenitentiam agere vellent, et ad Deum redire ut sanarentur: de quibus etiam alibi dicitur, Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Potest etiam sic intelligi, Peccaverunt non ei, secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi.