|
Et haec benedictio quam
benedixit Moyses homo Dei filios Israel, priusquam defungeretur.
Et dixit, Dominus ex Sina venit, et alluxit ex Seir nobis:
festinavit ex monte Pharan cum multis millibus Cades. Ad dexteram
ejus Angeli cum eo, et pepercit populo suo. Et omnes sanctificati
sub manus tuas, et hi sub te sunt. Et accepit de verbis ipsius
Legem, quam mandavit nobis Moyses, haereditatem congregationibus
Jacob. Et erit in dilecto princeps, congregatis principibus
populorum simul tribubus Israel. Non negligenter praetereunda est
ista prophetia. Apparet quippe ista benedictio ad novum populum
pertinere, quem Dominus Christus sanctificavit; ex cujus persona
ista dicuntur a Moyse, non ex persona ipsius Moysi, quod in
consequentibus evidenter apparet. Nam si propterea dictum est,
Dominus ex Sina venit, quia in monte Sina Lex data est; quid sibi
vult quod sequitur, et alluxit ex Seir nobis: cum Seir mons
Idumaeae sit, ubi regnavit Esau? Deinde cum Moyses filios Israel
benedicat his verbis, sicut Scriptura praedixit, quomodo idem dicit,
Et accepit de verbis ipsius Legem, quam mandavit nobis Moyses?
Nimirum ergo prophetia est, ut diximus, populum novum Christi gratia
sanctificatum praenuntians, ideo sub nomine filiorum Israel, quia
semen est Abraham, hoc est, filii sunt promissionis, et
interpretatio ejus est, Videns Deum. Dominus ergo qui ex Sina
venit, Christus intelligendus est, quoniam Sina interpretatur,
Tentatio. Venit ergo ex tentatione passionis, crucis, mortis. Et
alluxit ex Seir. Seir interpretatur, Pilosus, quod significat
peccatorem; sic enim natus est Esau odio habitus (Gen. XXV,
25): sed quoniam qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux
orta est eis (Isai. IX, 2); ideo alluxi ex Seir. Simul etiam
non adsurde intelligitur esse praedictum, ex gentibus quae
significantur per nomen Seir, quia mons est pertinens ad Esau,
venturam gratiam Christi populo Israel. Unde dicit Apostolus: Ita
et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi
misericordiam consequantur (Rom. XI, 31). Ipsi ergo dicunt,
Alluxit ex Seir nobis, et festinavit ex monte Pharan, id est, ex
monte fructifero: id enim interpretatur Pharan, quo significatur
Ecclesia. Cum multis millibus Cades. Et Mutata interpretatur
Cades, et Sanctitudo. Mutata sunt ergo multa millia, et
sanctificata per gratiam, cum quibus venit Christus ad Israelitas
postea colligendos. Sequitur et dicit, Ad dexteram ejus Angeli cum
eo: hoc non indiget expositione. Et pepercit, inquit, populo suo:
donans remissionem peccatorum. Inde ad ipsum convertit sermonem atque
ait, Et omnes sanctificati sub manus tuas, et hi sub te sunt: non
utique superbientes, et suam justitiam volentes constituere; sed
agnoscentes gratiam, ut justitiae Dei subjiciantur (Rom. X,
3). Et accepit, inquit, de verbis ipsius Legem: populus utique
de quo ait, Et pepercit populo suo. Accepit ergo de verbis ipsius
Legem, quam mandavit, inquit, nobis Moyses: hoc est, populus ejus
de verbis ejus accepit Legem, quia de doctrina ejus intellexit Legem
eam ipsam quam mandavit nobis Moyses. Ipse quippe ait in Evangelio:
Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de ne enim ille scripsit
(Joan. V, 46). Non enim accepit populus ille Legem quam non
intellexit; sed tunc accepit, quando intellexit de verbis ejus,
carens velamine veteri, conversus ad Dominum: hanc dicit haereditatem
congregationibus Jacob, quae intelligenda est non terrena, sed
coelestis; non temporalis, sed aeterna. Et erit, inquit, in
dilecto princeps: ipse utique in dilecto populo erit princeps Dominus
Jesus: congregatis principibus populorum, id est, gentium: simul
tribubus Israel, ut impleatur quod supra dictum est, Laetamini,
gentes, simul cum populo ejus; quia caecitas ex parte in Israel facta
est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus
fieret (Rom. XV, 10, et XI, 25).
|
|