VI. [Ib. IV, 19.]

Et ne suspiciens in coelum, et videns solem et lunam et stellas et omnem ornatum coeli, errans adores ea, et servias illis, quae distribuit Dominus Deus tuus ea, omnibus gentibus, quae sunt sub coelo. Non ita dictum est, tanquam Deus praeceperit ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli: sed aut ita dictum est, quod Deus praescierit gentes culturam exhibituras his coelestibus et tamen hoc praesciens creaverit ea; eum vero populum suum futurum esse praesciverit, qui ista non coleret: aut distribuit dictum est, ut intelligatur usus, qui commendatur in Genesi, Ut sint in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis (Gen. I, 14); quem usum in eis communem habet populus Dei cum omnibus gentibus, non autem cultum quem habent aliae gentes.