|
Quaerendum quomodo dictum
sit, Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te, ex die qua
creavit Deus hominem super terram, et a summo coeli usque ad summum
coeli. Subauditur enim, interrogate. Videtur autem significare
totum orbem terrarum. Sed cur, a summo coeli usque ad summum coeli
dicat, non, a summo terrae usque ad summum terrae, non est facile
dignoscere. Talis enim quaedam locutio est et in Evangelio cum dicit
Dominus, quod congregabuntur electi ejus a summis coelorum usque ad
terminos eorum (Matth. XXIV, 31). Nisi forte hic nec in
hominibus nec in Angelis auditum esse vult intelligi, quod in hoc
populo factum singulariter commendat: hoc enim sequitur, Si factum
est secundum verbum magnum hoc, si auditum est tale quid: si audivit
gens vocem Dei viventis loquentis e medio ignis, quemadmodum audisti
tu, et vixisti . Quod si ita est, ut nec in hominibus nec in
Angelis hoc dicat auditum; quid est ergo illud in Evangelio, A
summis coelorum usque ad terminos eorum, cum sine dubio Dominus hoc
ait, cum de novissima electorum suorum congregatione loqueretur?
|
|