IX. [Ib. V, 2 4.]

Quid est quod ait, Dominus Deus vester disposuit ad vos testamentum in Horeb: non patribus vestris disposuit Dominus testamentum hoc, sed ad vos, vos hic omnes viventes hodie; facie ad faciem locutus est Dominus ad vos in monte e medio ignis? An quia illi qui non ingrediuntur in terram promissionis (mortui sunt enim omnes) non pertinent ad hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum a viginti annis aetatis et supra numerarentur usque ad quinquaginta annos habiles ad bellum? Quomodo ergo illis locutus est Dominus, qui hodie vivunt? An quia ex viginti annis et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent, alieni ab illa poena, quam Deus constituit illis qui tunc numerati sunt, non intrare in terram promissionis; et hos utique appellat, qui quamvis viginti annorum et supra non essent, quando Deus in monte loquebatur, ut numerari tunc possent, potuerunt tamen esse decem et novem et infra usque ad puerilem aetatem, quae posset illa quae facta et dicta sunt et videre, et audire, et memoria retinere?

Sed quid est quod ait, Facie ad faciem locutus est Dominus ad vos; quos paulo ante maxime admonere curavit, quod nullam similitudinem viderint, sed solam vocem de medio ignis audierint? An propter rerum evidentiam, et quodammodo praesentiam manifestatae divinitatis, de qua dubitare nemo posset, his verbis usus est? Quod si ita est, quid prohibet de ipso Moyse hoc intelligi, in eo quod de illo dictum est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo Dominus (Exod. XXXIII, 11), ut nec ipse aliquid oculis viderit praeter ignem? An aliquid amplius vidisse intelligitur, quia scriptum est eum intrasse in nebulam vel nimbum ubi erat Deus (Id. XXIV, 18)? Sed etsi aliquid amplius vidit, quam illi; non eum tamen mortalibus oculis vidisse Dei substantiam ex illis ejus verbis intelligi potest, quibus ait Deo: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, ut scienter videam te (Id. XXXIII, 15). Neque enim arbitrandum est hunc populum, cui Moyses loquebatur, sic tunc vidisse Deum facie ad faciem, quando in monte loquebatur e medio ignis, quemadmodum Apostolus dicit in fine nos esse visuros, ubi ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quid autem hoc, et quantum esset, consequenter aperuit, dicens: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Quod etiam ipsum caute accipiendum est, ne tantam putetur habiturus homo cognitionem Dei, quantam nunc habet hominis Deus; sed pro suo modo ita perfectam, ut ei nihil adhuc exspectetur addendum: ut quam perfecte nunc Deus novit hominem, sed tamen sicut Deus hominem, ita tunc perfecte noverit homo Deum, sed tamen sicut homo Deum. Neque enim quia dictum est, Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48), ideo aequalitatem Patris, quam Verbum habet unigenitum, sperare debemus: quamvis non defuerint qui et hoc futurum putaverint, nisi forte quid dicant parum intelligimus .