LIBER SEXTUS

QUAESTIONES IN JESUM NAVE


QUAEST. I. [Jos. cap. 1, V\ 5.]

Dominus dicit ad Jesum Nave, Et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum. Non solum autem hoc testimonio, sed etiam in Deuteronomio multis documentis probatur Moyses ita defunctus, ut Dei famulus et Deo placens: quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret (Deut. XXXII, 48-52, et XXXIV, 4, 5). Ex quo datur intelligi, Dominum etiam bonis servis suis in aliquo succensentem, et temporaliter vindicare, et tamen in eorum habere numero, quae sunt in domo ejus vasa in honorem utilia Domino (II Tim. II, 21), quibus daturus est promissa sanctorum.