XI. [Ib. VIII, 4-8.]

Jesus mittens ad Gai debellandum triginta millia bellatorum, ait illis: Vos insidiabimini post civitatem, et non longe eritis a civitate, et eritis omnes parati: et ego et omnis populus qui mecum est, accedemus ad civitatem. Et erit, cum exierint qui commorantur in Gai, in obviam nobis, sicut antea, et fugiemus a facie illorum. Et cum exierint post nos, adducemus illos de civitate, et dicent, Fugiunt isti a facie nostra, sicut antea. Vos autem exsurgetis ex insidiis et ibitis in civitatem. Secundum verbum istud facietis. Ecce praecipio vobis. Quaerendum est utrum omnis voluntas fallendi pro mendacio deputanda sit; et si ita est, utrum possit justum esse mendacium, quo ille fallitur, qui dignus est falli: et si ne hoc quidem mendacium justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc, quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur.