|
Quod Gabaonitae venerunt ad Jesum
cum vetustis panibus et saccis, ut putarentur, sicut finxerant, de
terra venisse longinqua, quo eis parceretur (constitutum enim erat a
Domino, ne alicui terras illas inhabitanti parcerent, quo
ingrediebantur): nonnulli codices et graeci et latini habent, Et
accipientes saccos veteres super humeros suos; alii vero qui veraciores
videntur, non habent, super humeros, sed, super asinos suos.
Similitudo enim verbi in graeca lingua mendositatem facilem fecit, et
ideo latina quoque exemplaria variata sunt: OMON quippe et ONON
non multum ab invicem dissonant, quorum prius humerorum nomen est,
posterius asinorum. Ideo est autem de asinis credibilius, quoniam se
a sua gente longinqua missos esse dixerunt: unde apparet eos fuisse
legatos, et ideo magis in asinis quam in humeris necessaria portare
potuisse; quia nec multi esse poterant; et non solum saccos, sed
etiam utres eos portasse Scriptura commemorat.
|
|