XIII. [Ib. IX, 19.]

Quaeri potest quomodo jurationem servandam esse crediderint Hebraei Gabaonitis, quibus ita juraverant, tanquam de longinqua terra venientibus, sicut illi mentiti fuerant. Sciebant enim se debellandos, si cognitum esset Hebraeis in ea terra eos habitare, quam promissam fuerant interfectis habitantibus retenturi. Mentientibus ergo quod de longinqua terra ad eos venissent, juraverunt eis Israelitae. Posteaquam vero cognoverunt ibi eos habitare, ubi omnes quos invenerant secundum Dei praeceptum debellare oportebat, noluerunt tamen frangere jurationem: et licet eos mentitos esse didicissent, parcere maluerunt jurationis causa; cum possent utique dicere se tantum illis jurasse , quos eos esse crediderant, id est de lonqinquo venientes; cum vero aliud cognoverunt, praeceptum circa eos Domini implendum erat, ut sicuti caeteri expugnarentur. Deus autem hoc approbavit, nec parcentibus succensuit: quamvis cum non interrogassent quinam illi essent, et ideo eos illi fallere valuissent. Unde non importune utique credendi sunt, etsi fallere homines pro sua salute voluerunt, non tamen fallaciter Deum timuisse in populo ejus: propterea nec succensuit Dominus jurantibus aut parcentibus, adeo ut postea Gabaonitas ipsos tanquam populi sui homines de domo Saül vindicaverit, sicut Regnorum ostendit historia (II Reg. XXI, 1-9). Et quoniam juratio sic servata est, quamvis in hominibus qui mentiti sunt, ut ad clementiam sententia flecteretur, non displicuit Deo. Nam si e contrario jurassent aliquos se interfecturos, quos Gabaonitas in terra promissionis esse putavissent, et postea didicissent eos esse ab illa terra extraneos, et de longinquo ad se venisse, nullo modo arbitrandum est, quod eos essent debellaturi causa jurationis implendae: cum propter ipsam parcendi clementiam sanctus David, etiam post verba quibus se Nabal interfecturum esse juraverat, utique sciens quem fuerat interfecturus, parcere maluit, nec in re duriore implere juramentum (I Reg. XXV, 22, 33); magis Deo placere existimans, si quod ira perturbatus ad nocendum juraverat, non fecisset, quam si perfecisset.