|
Cum obsessi Gabaonitae a regibus
Amorrhaeorum, misissent ad Jesum, ut sibi subveniretur; ita
Scriptura sequitur, et dicit: Et ascendit Jesus a Galgala, ipse
et omnis populus bellatorum cum illo, omnis potens in fortitudine. Et
dixit Dominus ad Jesum, Noli timere illos; in manus enim tuas
tradidi eos: non subsistet ex illis quisquam coram vobis. Ubi neque
consultus est Dominus utrum eundum ad eos esset; sed ultro suis recte
subvenire volentibus, futuram victoriam praenuntiavit. Sic ergo
posset, quamvis non consultus, de ipsis Gabaonitis admonere, qui
essent, cum se longinquos esse mentirentur, nisi ei placuisset illa
juratio, quae subjectis parcere cogeret. Crediderant enim Deo, quem
audierant suo populo promisisse quod illas gentes subverteret, eorumque
terram obtineret; et hanc eorum fidem non eos prodendo remuneravit
quodam modo.
|
|