XV. [Ib. X, 5, 6.]

Quaeritur quemadmodum rex civitatis Jerusalem Adonibezech et caeteri quatuor cum quibus obsedit Gabaonitas, secundum Septuaginta interpretes, primo reges Jebusaeorum cum ad eos obsidendos convenerunt, postea vero reges Amorrhaeorum dicantur ab ipsis Gabaonitis, quando nuntios miserunt ad Jesum, ut eos de obsidione liberaret. Sicut autem inspicere potuimus in ea interpretatione quae ex hebraeo est, utrobique Amorrhaeorum dicuntur: cum constet Jebusaeorum fuisse regem civitatis Jerusalem, quia ipsa est dicta Jebus tanquam illius gentis metropolis; et septem gentes saepissime Scriptura commemoret, quas promisit Deus exterminaturum se esse a facie populi sui, ex quibus una perhibetur Amorrhaeorum. Nisi forte hoc nomen universale fuerat omnium, aut potius majoris partis: ut non una, sed plures in his septem hoc nomine tenerentur; quamvis esset etiam una de septem, quae Amorrhaeorum proprie vocaretur sicut est pars quaedam quae proprie dicitur Libya, quamvis hoc nomen universae Africae competat; et pars quaedam quae proprie dicitur Asia, quamvis Asiam vel dimidium terrarum orbem quidam, vel alii tertiam partem orbis posuerint. Nam, quod constat, et Chananaei tanquam una gens in illis septem commemorantur, et tamen universa illa terra originaliter terra Chanaan vocatur.