XVI. [Ib. XI, 14 et 15.]

Non dimisit in ea Jesus quidquam spirans, sicut praecepit Dominus Moysi puero suo, et Moyses similiter praecepit Jesu, et sic fecit Jesus: non est transgressus quidquam ab omnibus quibus constituit Dominus Moysi. Propter hoc nullo modo putanda est ista crudelitas, quod nullum vivum in civitatibus sibi traditis dimittebat Jesus, quia Deus hoc jusserat. Qui autem existimant hinc Deum ipsum fuisse crudelem, et propter hoc Veteris Testamenti verum Deum fuisse auctorem nolunt credere, tam perverse de operibus Dei quam de peccatis hominum judicant, nescientes quid quisque pati dignus sit, et magnum putantes malum cum casura dejiciuntur, mortalesque moriuntur.