XVII. [Ib. XI, 19.]

Et non erat civitas quae non erat tradita filiis Israel. Quaeritur quomodo hoc verum sit, cum nec temporibus postea Judicum, nec temporibus Regum omnes omnino illarum septem gentium civitates capere potuerint Hebraei. Sed aut sic intelligendum est, quod ad nullam civitatem bellando accessit Jesus quam non ceperit: aut certe nulla non capta est, sed carum quae in regionibus supra commemoratis fuerunt. Enumeratae sunt enim regiones, in quibus fuerunt civitates de quibus facta est ista conclusio, Et omnes cepit in bello.