|
Quia per Dominum factum est
confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut
exterminarentur; ita ut non daretur eis misericordia, sed ut
exterminarentur, sicut dixit Dominus ad Moysen. Ita dictum est hoc
per Dominum factum confortari cor eorum, hoc est obdurari cor eorum,
sicut de Pharaone (Exod. VII, 3, 22, et VIII, 19);
quod divino altoque judicio juste fieri minime dubitandum est, cum
deserit Deus et possidet inimicus: quod sic accipiendum est
quemadmodum et ibi. Sed hic aliud movet, quomodo dictum sit ad hoc
eis confortatum cor, ut exsurgerent in bellum adversus Israel, et ob
hoc eis non praeberent misericordiam: quasi praebenda esset, si non
bellarent; cum Deus praeceperit nulli eorum esse parcendum; et ob hoc
Gabaonitis pepercerint, quia se de longinqua terra venisse fingentes
eorum jurationem tenuerant. Sed quoniam quibusdam ultro praebuerunt
Israelitae misericordiam, quamvis contra Dei mandatum; ad hoc dictum
esse intelligendum est, istos ita bellasse, ut non eis parceretur,
nec ab eis ipsis Israelitae neglecto Dei mandato ad misericordiam
flecterentur. Quod quidem duce Jesu, qui omnia diligenter divina
praecepta servabat, non est credendum fieri potuisse: verumtamen nec
ipse istos tam cito delevisset, nisi conspirantissime contrairent;
atque ita fieri posset ut eis ab illo minime debellatis, qui Dei
praecepta implere curabat, remansissent ad illud tempus, quando eis
possent parcere post mortem Jesu, qui non tanta cura Dei mandata
faciebant. Nam et adhuc eodem vivente quibusdam illi pepercerunt,
tantummodo eos ditioni suae subjugantes: quosdam vero nec vincere
potuerunt. Verum haec non illo duce facta sunt; sed cum jam senex
vacaret a bello, tantummodo eis terras dividens; ut ipsi jam illo non
bellante, divisas sibi terras partim jam hoste vacuas tenerent, partim
pugnando caperent. Et quod vincere aliquos minime potuerunt,
providentiae divinae fuisse, opportune Scripturarum certis apparebit
locis.
|
|