|
Et non perdidit Ephraem Chananaeum
qui habitabat in Gazer: et habitabat Chananaeus in Ephraem usque in
diem istum, donec ascendit Pharao rex Aegypti, et cepit civitatem,
et incendit eam in igni; et Chananaeos, et Pherezaeos, et qui
habitabant in Gazer transpunxit; et dedit cam Pharao in dotem filiae
suae. Quod de Pharaone rege dictum est, miror si prophetice dictum
intelligere debemus; cum haec historia illis temporibus conscripta
credatur, quibus erant gesta illa recentia. Quid autem magnum eligi
potuit quod prophetice diceretur, cum praeterita narrentur,
taceanturque futura majora, et maxime necessaria? Proinde potius
existimandum est Septuaginta interpretes, qui auctoritate prophetica
ex ipsa mirabili consensione interpretati esse perhibentur, haec
addidisse; non tanquam futura praenuntiantes, sed quia illo tempore
ipsi erant, quo facta esse meminerant, et in libris Regnorum legerant
(III Reg. IV, 34, apud LXX; IX, 16, in
Vulgata). Etenim regum temporibus factum est. Quod ideo
credibilius nobis visum est, quoniam inspeximus interpretationem quae
est ex hebraeo, et hoc ibi non invenimus: sicut nec illud quod dictum
est de Jericho, quod Hoza qui eam reparasset, incurrerit maledictum
quod dixerat Jesus. Sic enim scriptum est, et adjuravit Jesus in
illa die: Maledictus homo qui resuscitabit et aedificabit civitatem
illam: in primogenito suo fundabit eam, et in novissimo suo imponet
portas ejus (Josue VI, 26): huc usque invenitur in
interpretatione ex hebraeo. Illud autem quod sequitur, Et ita fecit
Hoza qui ex Bethel; in Abiron primogenito fundavit eam, et in
resalvato novissimo imposuit portas ejus (In Vulgata III Reg.
XVI, 34): hoc illic non legitur. Unde apparet a Septuaginta
interpositum, qui factum esse noverant.
|
|