|
Quaestio est, quomodo
posteaquam locutus est Dominus ad Jesum Nave, exhortans et
confirmans eum, seque promittens cum illo futurum, mandaverit idem
Jesus populo per scribas, ut praepararent cibaria, quod post tres
dies Jordanem fuerant transituri, cum inveniantur post multo plures
dies transisse Jordanem. Cum enim haec populo mandasset, misit
exploratores in Jericho, quoniam Jordane trajecto ipsa proxima
civitas occurrebat: illi autem diverterunt ad Raab mulierem
fornicariam, et ab illa occultati, atque a rege quaesiti et minime
inventi, eadem dimittente illos per fenestram, et monente ut triduo
laterent in montanis, quatuor dies videntur esse consumpti; inde
posteaquam nuntiaverunt quae circa illos gesta fuerint, promovit Jesus
cum populo universo de loco ubi erat diluculo; qui cum venisset ad
Jordanem, divertit et mansit: tunc rursus populus admonetur ut post
triduum se praeparet transire Jordanem, arca Domini praecedente.
Hinc ergo intelligitur humanam fuisse dispositionem, quam fecit populo
nuntiari, ut cibaria praepararent, tanquam post tres dies memoratum
fluvium transituri. Potuit enim hoc sicut homo sperare fieri posse,
si exploratores celeriter revertissent. Quibus tardantibus
intelligitur, quamvis Scriptura tacuerit, ex divina dispositione
caetera impleta, ut jam inciperet apud populum glorificari Jesus, et
ostendi quod cum illo Dominus esset, sicut fuerat cum Moyse. Nam et
hoc illi dicitur fluvium transituro, sicut scriptum est: Et dixit
Dominus ad Jesum, In die isto incipiam exaltare te coram omnibus
filiis Israel, ut sciant quoniam sicut eram cum Moyse, sic ero et
tecum. Nec incredibile debet videri, etiam illos cum quibus Deus
loquebatur, aliquid ex humana dispositione agere voluisse, in qua sibi
Deum tamen fiderent esse rectorem, eorumque ex illius a quo regebantur
providentia, consilia fuisse mutata. Nam et Moyses ipse utique
tanquam homo putaverat esse faciendum, ut causas populi sic audiret,
quemadmodum et sibi et illis, onus intolerabile subeundo, prodesse non
posset: ejusque dispositio divinitus, et hoc ipsum socero ejus
suggerente et monente, atque hanc admonitionem Deo approbante, mutata
est (Exod. XVIII, 14-26).
|
|