XXI. [Ib. XXI, 41-43.]

Merito quaeritur, cum Israel non solum usque ad diem mortis Jesu, verum etiam postea, non eradicaverit gentes quae terram promissionis tenebant, quamvis ex parte illis debellatis in eadem promissa haereditate consisterent, quomodo intelligendum sit quod dictum est, Et dedit Dominus Israeli omnem terram quam juraverat dare patribus eorum, et haereditaverunt eam, et habitaverunt in ea. Et requiem dedit illis Dominus in circuitu, sicut juraverat patribus eorum: non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum; omnes inimicos eorum tradidit Dominus eis in manus eorum. Non decidit ex omnibus verbis bonis quae locutus est Dominus filiis Israel; omnia advenerunt.

Diligenter ergo universa consideranda sunt. Et primum videndum quod gentium terra promissa sit Israelitis. Septem quidem gentes assidue videntur commemorari, sicut in Exodo legitur: Et dixit Dominus ad Moysen, Vade, et ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham et Isaac et Jacob, dicens, Semini vestro dabo eam: et simul mittam ante faciem tuam angelum meum, et ejiciet Amorrhaeum, et Cetthaeum, et Pheresaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Jebusaeum, et Chananaeum (Exod. XXXIII, 1, 2). Harum ergo septem gentium terram videtur Deus Patribus promisisse. Scriptum est etiam in Deuteronomio multo expressius: Si autem accesseris ad civitatem expugnare eam, et evocaveris eos cum pace, siquidem pacifica responderint tibi, et aperuerint tibi, omnes populi qui inventi fuerint in civitate erunt tibi tributarii et obedientes: si autem non obedierint tibi, et fecerint ad te bellum, et circumsedebis eam; et tradet eam Dominus Deus tuus in manus tuas, et interficies omne masculinum ejus in nece gladii, praeter mulieres; et supellectilem, et omnia pecora, et omnia quaecumque fuerint in civitate, et omnia utensilia praedaberis tibi; et edes omnem praedationem inimicorum tuorum, quos Dominus Deus tuus dabit tibi. Sic facies omnibus civitatibus quae longe sunt a te valde, quae non sunt a civitatibus gentium istarum. Ecce autem ex civitatibus istis, quas Dominus Deus tuus dat tibi haereditare terram eorum, non vivificabis omnem vivum, sed anathemabis eos; Cetthaeum, et Amorrhaeum, et Chananaeum, et Pheresaeum, et Evaeum, et Jebusaeum, et Gergesaeum, quemadmodum mandavit tibi Dominus Deus tuus (Deut. XX, 10-17). Et hic istarum septem gentium terram promissam in haereditatem, quam debellatis usque ad internecionem eisdem gentibus Israelitae possiderent, manifestum est. Caeteras enim quae longinquius extra istas gentes invenirentur, voluit fieri tributarias eorum, si non resisterent: si autem resisterent, etiam ipsas interfici, et in perditionem dari, exceptis pecoribus et quae in praedam possent venire. Item alio loco in Deuteronomio ita legitur: Et erit, cum induxerit te Dominus Deus tuus in terram in quam intras ibi haereditare eam, et abstulerit gentes magnas et multas a conspectu tuo, Cetthaeum, et Gergesaeum, et Amorrhaeum, et Pheresaeum, et Chananaeum, et Evaeum, et Jebusaeum, septem gentes magnas et multas et fortiores vobis; et tradet eos Dominus Deus tuus in manus tuas, et percuties eos, exterminio exterminabis eos. Non dispones ad eos testamentum, neque miserearis eorum, neque matrimoniis jungamini cum eis: filiam tuam non dabis filio ejus, et filiam ejus non sumes filio tuo, etc. (Deut. VII, 1-3).

Proinde his atque aliis Scripturarum locis saepe ostenditur, harum septem gentium terras ita accepisse in haereditatem filios Israel, ut non cum eis qui easdem terras tenebant, sed pro eis illic habitarent. Verumtamen in Genesi non istae tantum septem gentes, sed undecim promittuntur semini Abrahae. Sic enim legitur: In die illa disposuit Dominus Deus testamentum ad Abraham, dicens, Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum, flumen Euphratem, Cenaeos, et Cenesaeos, et Cetmonaeos, et Cetthaeos, et Pheresaeos, et Raphaim, et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Evaeos, et Gergesaeos, et Jebusaeos (Gen. XV, 18-21). Quae ita solvitur quaestio, ut intelligamus hanc praecessisse prophetiam, quod in eos fines regnum fuerat porrecturus et dilataturus Salomon, de quo ita scriptum est: Et omne propositum Salomonis, quo destinaverat aedificare in Jerusalem et Libano et in omni terra potestatis suae: omnis populus qui derelictus est a Cetthaeo, et Amorrhaeo, et Pheresaeo, et Evaeo, et Jebusaeo, qui non erant ex Israel, ex filiis eorum qui residui erant cum eis in terra, quos non consumpserant filii Israel, et subjugavit eos Salomon in tributum usque in diem hunc (III Reg. X, 22, apud LXX; in Vulgata IX, 19-21). Ecce residua populorum debellandorum atque omnino ex Dei praecepto perdendorum subjugavit Salomon in tributum, quos utique secundum Dei praeceptum perdere debuit: sed tamen subjugati tanquam tributarii possessi sunt. Paulo post autem ita legitur: Et erat dominans in omnibus regibus a flumine usque ad terram Philistiim, et usque ad fines Aegypti (III Reg. X, 26, apud LXX; IV, 21, in Vulgata). Ecce ubi impletum est quod in Genesi Deus ad Abraham loquens, promittensque praedixerat. A flumine quippe hic intelligitur ab Euphrate: magnum enim flumen in illis locis, etiam proprio nomine non addito, potest intelligi. Neque enim de Jordane hoc accipi potest, cum et citra Jordanem et ultra Jordanem jam terras Israelitae obtinuerant et ante regnum Salomonis. Ergo a flumine Euphrate ex partibus orientis, usque ad fines Aegypti, quae pars illis erat ab occidente, regnum Salomonis Scriptura Regnorum dixit fuisse porrectum. Tunc ergo amplius subjugatum est, quam septem illae gentes tenebant; ac per hoc tunc in servitutem redactae sunt, non septem, sed undecim gentes. Quod enim in Regnorum libris scriptum est, usque ad fines Aegypti a flumine, cum Scriptura ab oriente usque ad occidentem quantum porrectum esset regnum, vellet ostendere; hoc idem in Genesi, cum ab occidente usque ad orientem praefiniretur, dictum est, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem. Flumen quippe Aegypti, qui finis est disterminaus regnum Israel ab Aegypto, non est Nilus, sed alius est non magnus fluvius, qui fluit per Rhinocoruram civitatem, unde jam ad orientem versus incipit terra promissionis. Sic ergo fuerat constitutum filiis Israel, ut septem gentium terras, exterminatis et perditis illis gentibus, ipsi inhabitarent; aliis autem regnarent subditis atque tributariis usque ad flumen Euphratem. Et quamvis in hoc Deo non obtemperassent, quia et ex illis quas exterminare deberent, obedientes a iquos fecerant; Deus tamen temporibus Salomonis fidem suae promissionis implevit.

Nunc itaque in libro Jesu Nave quod considerare suscepimus, quomodo erit verum, Et dedit Deus Israeli omnem terram quam juraverat dare patribus eorum, et haereditaverunt eam? quomodo adhuc vivente Jesu omnem terram dedit, cum etiam reliquias illarum septem gentium nondum superavissent? Nam quod sequitur, et haereditaverunt eam, verum est; quia ibi erant, ibique consederant. Deinde quod adjungit, Et requiem dedit illis Dominus in circuitu, sicut juraverat patribus eorum, verum est; quia vivo adhuc Jesu non eis quidem cedebant reliquiae illarum gentium, sed nulla earum eos in terris ubi consederant, bello lacessere audebat. Ideo dictum est et quod deinde adjungitur, Non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum. Quod vero sequitur, Sed omnes inimicos eorum tradidit Dominus illis in manus eorum; hos intelligi voluit inimicos, qui obviam ire in bellum ausi sunt. Deinde quod dicit, Non decidit ex omnibus verbis bonis quae locutus est Dominus filiis Israel; omnia advenerunt; ita vult intelligi, quia cum jam illi contra praeceptum Domini fecissent, quibusdam parcendo ex illis septem gentibus, et eos obedientes faciendo, adhuc tamen inter eos salvi erant. Ideo cum dixisset, ex omnibus verbis, addidit, bonis; quia nondum evenerant maledicta contemptoribus et transgressoribus constituta. Restat ergo ut quod ait, Dedit Dominus Israeli omnem terram quam juraverat dare patribus eorum, secundum hoc intelligatur, quia etsi adhuc erant ex illis gentibus reliquiae conterendae et exterminandae, vel ex aliis usque ad flumen Euphratem, aut subjugandae si non resisterent, aut perdendae si resisterent; tamen in usum eorum relictae sunt, in quibus exercerentur, ne carnalibus affectibus et cupiditatibus infirmi, repentinam tanquam rerum temporalium prosperitatem modeste ac salubriter sustinere non possent, sed elati citius interirent, quod opportune alio loco demonstrabitur. Omnis ergo illis terra data est; quia et illa pars quae nondum fuerat in possessionem data, jam data fuerat in quamdam exercitationis utilitatem.