XXII. [Ib. XXI, 42.]

Quod ait, Non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, quaeri potest quomodo verum sit, cum de tribu Dan superius scriptum sit, quod eos hostes eorum non permiserint descendere in vallem, et praevaluerint eis in montibus (Josue XIX, 48, apud LXX). Sed quod diximus cum duodecim filios Jacob Scriptura in Mesopotamia natos commemorasset, ubi non fuerat natus Benjamin (Quaest. in Gen., quaest. 117); hoc etiam hic intelligendum est, quia pro universo populo undecim tribus deputatae sunt, ea regula quae aliis Scripturarum locis nobis satis innotuit. Causa autem si quaeritur, cur haec tribus in ea sorte quae illi obvenit, non obtinuerit sufficientes terras, et ab eis a quibus tenebantur afflicta sit; in Dei quidem secreto consilio esse credendum est. Verumtamen cum Jacob filios suos benediceret, talia dixit de isto Dan, ut de ipsa tribu existimetur exsurrecturus Antichristus (Gen. XLIX, 17). Unde nunc dicere plura non suscipimus, cum etiam sic solvi possit haec quaestio, quia non restitit quisquam ante faciem illorum ab omnibus inimicis eorum, cum simul sub unius ducis imperio bellum gererent, antequam singulis tribubus sua defendenda dividerentur loca.